M.p.th.f.69 Scan 112 (55v)

Revision as of 28 October 2013 17:36 by Kerstin (Comments | Contribs)

raret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti nusquam enim angelos adprehendit sed
semen Abrahae adprehendit unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret
et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi in eo enim in quo passus est ipse tempta-
tus potens eis est autem eis qui temptantur auxiliari Unde fratres sancti vocationis caelestis participes con-
siderate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Mos-
es in omni domo illium amplioris enim gloriae iste prae Mossey dignus habitus est quanto am-
pliorem honorem habet domus qui fabricavit illam omnis namque domus fabricatur ab ali-
quo qui autem omnia creavit Deus et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus
in testimonium eorum quae dicenda erant Christus vero erant tamquam filius in domo sua quae
domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus quapropter
sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra sicut in exacerba-
tione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt
et viderunt opera mea quadraginta annos proximos fui generationi huic et dixi semper errant cor-
de ipsi autem non cognoverunt vias meas quibus iuravi in ira mea si introibunt in requiem
meam videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi
a Deo vivo sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur
quis ex vobis fallacia peccati participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substan-
tiae eius usque ad finem firmum retineamus dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite
obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione quidam enim audientes ex-
acerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen quibus autem infesus
est nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto quibus autem iura-
vit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt et videmus quia non potuerunt
introire in requiem ipsius propter incredulitatem timeamus ergo ne forte
relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliquis ex vobis deesse
Etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo
auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt ingrediemur enim in requiem