M.p.th.f.69 Scan 114 (56v)

Revision as of 29 October 2013 17:06 by Kerstin (Comments | Contribs)

omnis obtemperantibus sibi causa salutis aeternae appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem
Melchisedech de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum quoniam inbe-
cilles ad audiendum etenim cum deberetis magistri esse propter tempus ridentem rursum
indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lac-
te opus sit non solido cibo omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae
parvulus enim est perfectorum autem est solidus cibum eorum qui pro consuetudine
exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali Quapropter intermittentes inchoa-
tionis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum
paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum baptismatum doctrinae inpositionis quoque ma-
nuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni et hoc faciemus siquidem permiserit Deus
inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati non gustaverunt etiam donum caeleste et par-
ticipes sunt facti Spiritus Sancti gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi ven-
turi et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis
Filium Dei et ostentui habentes terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam
oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo proferens autem spinas ac tri-
bulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem Confidimus
autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur non enim inius-
tus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui minis-
trastis sanctis et ministratis cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sol-
licitudinem ad expletionem spei usque in finem ut non segnes efficiamini verum emitatores eorum
qui fide et patientia hereditabunt promissiones Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem
perquem habuit iuraret maiorem iuravit per semet ipsum dicens nisi benedicens benedicam te
et multiplicans multiplicabo te et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem
homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmatio-
nem est iuramentum in quo habundantius voluens Deus ostendere pollicitationis heredibus
inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum ut per duas res inmobiles quibus