M.p.th.f.69 Scan 121 (60r)

Revision as of 30 October 2013 11:52 by Feldmann (Comments | Contribs)

repromissionem, Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis consummarentur.
Ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen;
aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Iesum, qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedit.
Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem; ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.
Nondum usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes;
et obliti estis consolationis, quae vobis tamquam filiis loquitur, dicens; fili mi, noli neglegere disciplinam Domini; neque fatigeris dum ab eo argueris.
Quem enim diligit Dominus, castigat; flagellat autem omnem filium, quem recipit.
In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert Deus; quis enim filius, quem non corripit pater?
Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes; ergo adulteri, et non filii estis.
Deinde patres quidem carnis nostrae, habuimus eruditores, et reverebamur, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus?
Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos; hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius.
Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed maeroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddit iustitiae.
Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,
et gressus rectos facite pedibus vestris; ut non claudicans erret, magis autem sanetur.
Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Dominum;
contemplantes ne quis desit gratiae Dei; ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat, et per illam inquinentur multi.
Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau; qui propter unam escam vendidit primitiva sua;
scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem, reprobatus est; non enim invenit paenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
Non enim accessistis ad tractabilem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,
et tubae sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.
Non enim portabant quod dicebatur; et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.
Et ita terribile erat quod videbatur. Moses dixit; exterritus sum, et tremebundus.
Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Hierusalem caelestem, et multorum milium angelorum frequentiae,
et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in caelis, et iudicem omnium Deum, et spiritus iustorum perfectorum,
et testamenti novi mediatorem Iesum, et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel.
Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum ,qui super terram loquebatur;