M.p.th.f.69 Scan 3 (1r)

Revision as of 11 April 2012 14:45 by Kerstin (Comments | Contribs)

1,1 Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei1,2 quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis1,3 de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem1,4 qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri
1,5 per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius
1,6 in quibus estis et vos vocati Iesu Christi
1,7 omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
1,8 primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo
1,9 testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio
1,10 semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos
1,11 desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos
1,12 id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam
1,13 nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem