M.p.th.f.69 Scan 7 (3r)

Revision as of 11 April 2012 14:51 by Kerstin (Comments | Contribs)

3,16 contritio et infelicitas in viis eorum
3,17 et viam pacis non cognoverunt
3,18 non est timor Dei ante oculos eorum
3,19 scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo
3,20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati
3,21 nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis
3,22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio
3,23 omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei
3,24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu
3,25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum
3,26 in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu
3,27 ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei
3,28 arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis
3,29 an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium
3,30 quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem
3,31 legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus
4,1 quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem
4,2 si enim Abraham ex operibus iustificatus est habet gloriam sed non apud Deum
4,3 quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam
4,4 ei autem qui operatur merces non inputatur secundum gratiam sed secundum debitum
4,5 ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui iustificat impium reputatur fides eius ad iustitiam
4,6 sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus
4,7 beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata
4,8 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum
4,9 beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam
4,10 quomodo ergo reputata est in circumcisione an in praeputio non in circumcisione sed in praeputio
4,11 et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam
4,12 et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio fidei patris nostri Abrahae
4,13 non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius