M.p.th.f.69 Scan 10 (4v)

Revision as of 11 April 2012 14:57 by Kerstin (Comments | Contribs)

6,12 non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius
6,13 sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo
6,14 peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia
6,15 quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit
6,16 nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam
6,17 gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis
6,18 liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae
6,19 humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem
6,20 cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae
6,21 quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est
6,22 nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam
6,23 stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro
7,1 an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit
7,2 nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri
7,3 igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro
7,4 itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo
7,5 cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti
7,6 nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae
7,7 quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces
7,8 occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat
7,9 ego