M.p.th.f.69 Scan 11 (5r)

Revision as of 11 April 2012 14:58 by Kerstin (Comments | Contribs)

autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit
7,10 ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem
7,11 nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit
7,12 itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum
7,13 quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum
7,14 scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato
7,15 quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio
7,16 si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona
7,17 nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum
7,18 scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio
7,19 non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago
7,20 si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum
7,21 invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet
7,22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem
7,23 video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis
7,24 infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius
7,25 gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati
8,1 nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant
8,2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis
8,3 nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne
8,4 ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum
8,5 qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt
8,6 nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax
8,7 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest
8,8 qui autem in carne sunt Deo