M.p.th.f.69 Scan 33 (16r)

Revision as of 13 April 2012 14:07 by Kerstin (Comments | Contribs)

et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo
-->haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio
-->quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis
-->iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus
-->puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus
-->nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles
-->usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus
-->et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus
-->blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc
-->non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo
-->nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui
-->rogo ergo vos imitatores mei estote
-->ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo
-->tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam
-->veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem
-->non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute
-->quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis
-->omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat
-->et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit
-->ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est
-->in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu
-->tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu
-->non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit -->-->expurgate vetus fermentum