M.p.th.f.69 Scan 39 (19r)

Revision as of 13 April 2012 15:44 by Kerstin (Comments | Contribs)

ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam
9,26 ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans
9,27 sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar
10,1 nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt
10,2 et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari
10,3 et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
10,4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus
10,5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto
10,6 haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt
10,7 neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere
10,8 neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia
10,9 neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt
10,10 neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore
10,11 haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt
10,12 itaque qui se existimat stare videat ne cadat
10,13 temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere
10,14 propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura
10,15 ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico
10,16 calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est
10,17 quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur
10,18 videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris
10,19 quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid
10,20 sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum
10,21 non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum
10,22 an aemulamur Dominum