M.p.th.f.69 Scan 69 (34r)

Revision as of 13 April 2012 16:05 by Kerstin (Comments | Contribs)

libera est quae est mater nostra
4,27 scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum
4,28 nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus
4,29 sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc
4,30 sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae
4,31 itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit
5,1 state et nolite iterum iugo servitutis contineri
5,2 ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit
5,3 testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae
5,4 evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis
5,5 nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus
5,6 nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur
5,7 currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire
5,8 persuasio non est ex eo qui vocat vos
5,9 modicum fermentum totam massam corrumpit
5,10 ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille
5,11 ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis
5,12 utinam et abscidantur qui vos conturbant
5,13 vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem
5,14 omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum
5,15 quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini
5,16 dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis
5,17 caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis
5,18 quod si spiritu ducimini non estis sub lege
5,19 manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria
5,20 idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae
5,21 invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur
5,22 fructus autem Spiritus est caritas