M.p.th.f.69 Scan 74 (36v)

Revision as of 13 April 2012 16:07 by Kerstin (Comments | Contribs)

2,12 quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo
2,13 nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi
2,14 ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua
2,15 legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem
2,16 et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso
2,17 et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope
2,18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem
2,19 ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei
2,20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu
2,21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino
2,22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu
3,1 huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus
3,2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis
3,3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi
3,4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi
3,5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu
3,6 esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium
3,7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius
3,8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
3,9 et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit
3,10 ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei
3,11 secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro
3,12 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius
3,13 propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra
3,14 huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi
3,15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
3,16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine
3,17 habitare Christum per fidem in cordibus