M.p.th.f.69 Scan 77 (38r)

Revision as of 13 April 2012 16:14 by Kerstin (Comments | Contribs)

inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu
5,19 loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino
5,20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri
5,21 subiecti invicem in timore Christi
5,22 mulieres viris suis subditae sint sicut Domino
5,23 quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis
5,24 sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus
5,25 viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea
5,26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo
5,27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata
5,28 ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit
5,29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam
5,30 quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius
5,31 propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
5,32 sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia
5,33 verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum
6,1 filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum
6,2 honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione
6,3 ut bene sit tibi et sis longevus super terram
6,4 et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini
6,5 servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo
6,6 non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo
6,7 cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus
6,8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber
6,9 et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum
6,10 de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius
6,11 induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli
6,12 quia non est nobis conluc