M.p.th.f.69 Scan 87 (43r)

Revision as of 13 April 2012 16:22 by Kerstin (Comments | Contribs)

fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus
4,7 non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione
4,8 itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis
4,9 de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem
4,10 etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis
4,11 et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis
4,12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis
4,13 nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent
4,14 si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo
4,15 hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt
4,16 quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi
4,17 deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus
4,18 itaque consolamini invicem in verbis istis
5,1 de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis
5,2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet
5,3 cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient
5,4 vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat
5,5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum
5,6 igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus
5,7 qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt
5,8 nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis
5,9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum
5,10 qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus
5,11 propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis
5,12 rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos
5,13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis
5,14 rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes
5,15 videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes
5,16 semper gaudete
5,17 sine intermissione orate
5,18 in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis