M.p.th.f.69 Scan 88 (43v)

Revision as of 13 April 2012 16:23 by Kerstin (Comments | Contribs)

5,19 Spiritum nolite extinguere
5,20 prophetias nolite spernere
5,21 omnia autem probate quod bonum est tenete
5,22 ab omni specie mala abstinete vos
5,23 ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur
5,24 fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet
5,25 fratres orate pro nobis
5,26 salutate fratres omnes in osculo sancto
5,27 adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus
5,28 gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen


Kapitelverzeichnis


1,1 Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
1,2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
1,3 gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem
1,4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis
1,5 in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini
1,6 si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant
1,7 et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu