M.p.th.f.69 Scan 93 (46r)

Revision as of 13 April 2012 16:25 by Kerstin (Comments | Contribs)

bitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter
2,10 et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis
2,11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi
2,12 consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis
2,13 et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta
2,14 delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci
2,15 expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso
2,16 nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum
2,17 quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi
2,18 nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae
2,19 et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei
2,20 si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis
2,21 ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris
2,22 quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum
2,23 quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis
3,1 igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens
3,2 quae sursum sunt sapite non quae supra terram
3,3 mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo
3,4 cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria
3,5 mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus
3,6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis
3,7 in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis
3,8 nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro
3,9 nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius
3,10 et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum
3,11 ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus
3,12 induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam
3,13 subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet