M.p.th.f.69 Scan 104 (51v)

Revision as of 13 April 2012 16:33 by Kerstin (Comments | Contribs)

sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus
4,4 et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur
4,5 tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple
4,6 ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat
4,7 bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi
4,8 in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius
4,9 festina venire ad me cito
4,10 Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam
4,11 Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium
4,12 Tychicum autem misi Ephesum
4,13 paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas
4,14 Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius
4,15 quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris
4,16 in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur
4,17 Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis
4,18 liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen
4,19 saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum
4,20 Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti
4,21 festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes
4,22 Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen

Kapitelverzeichnis