M.p.th.f.69 Scan 105 (52r)

Revision as of 13 April 2012 16:33 by Kerstin (Comments | Contribs)

Kapitelverzeichnis


1,1 Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est
1,2 in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia
1,3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei
1,4 Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro
1,5 huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui
1,6 si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos
1,7 oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum
1,8 sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem
1,9 amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere
1,10 sunt enim multi