M.p.th.f.69 Scan 112 (55v)

Revision as of 13 April 2012 16:37 by Kerstin (Comments | Contribs)

raret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti
2,16 nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit
2,17 unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi
2,18 in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari
3,1 unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum
3,2 qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius
3,3 amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam
3,4 omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus
3,5 et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant
3,6 Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus
3,7 quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis
3,8 nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto
3,9 ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea
3,10 quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas
3,11 sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam
3,12 videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo
3,13 sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati
3,14 participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus
3,15 dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione
3,16 quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen
3,17 quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto
3,18 quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt
3,19 et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem
4,1 timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse
4,2 etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt
4,3 ingrediemur enim in requiem