M.p.th.f.69 Scan 55 (27r)

Revision as of 16 April 2012 10:36 by Frank (Comments | Contribs)

seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti
quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati
quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes
os nostrum patet ad vos o Corinthii cor nostrum dilatatum est
non angustiamini in nobis angustiamini autem in visceribus vestris
eandem autem habentes remunerationem tamquam filiis dico dilatamini et vos
nolite iugum ducere cum infidelibus quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebras
quae autem conventio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum infidele
qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus
propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis
et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotens
has igitur habentes promissiones carissimi mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei
capite nos neminem laesimus neminem corrupimus neminem circumvenimus
non ad condemnationem dico praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad conmoriendum et ad convivendum
multa mihi fiducia est apud vos multa mihi gloriatio pro vobis repletus sum consolatione superabundo gaudio in omni tribulatione nostra
nam et cum venissemus Macedoniam nullam requiem habuit caro nostra sed omnem tribulationem passi foris pugnae intus timores
sed qui consolatur humiles consolatus est nos Deus in adventu Titi
non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio quo consolatus est in vobis referens nobis vestrum desiderium vestrum fletum vestram aemulationem pro me ita ut magis gauderem
quoniam et si contristavi vos in epistula non me paenitet et si paeniteret videns quod epistula illa et si ad horam vos contristavit
nunc gaudeo non quia contristati estis sed quia contristati estis ad paenitentiam contristati enim estis secundum Deum ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis
quae enim secundum Deum tristitia est paenitentiam in salutem stabilem operatur saeculi autem tristitia mortem