M.p.th.f.69 Scan 3 (1r)

Revision as of 19 April 2012 15:23 by Frank (Comments | Contribs)

Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Deiquod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctisde Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnemqui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri
per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius
in quibus estis et vos vocati Iesu Christi
omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo
testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio
semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos
desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos
id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam
nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem