M.p.th.f.69 Scan 4 (1v)

Revision as of 20 April 2012 19:30 by Guenter (Comments | Contribs)

fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus Graecis ac barbaris sapi
entibus et insipientibus debitor sum ita quod in me promptum est et vobis qui Ro
mae estis evangelizare non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est
in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco iustitia enim Dei in eo revelatur
ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit. Revelatur
enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum
qui veritatem in iniustitiam detinent quia quod notum est dei manifestum est
illis, deus enim manifestavit illis invisibilia enim ipsius a creatura mundi
per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque virtus
eius et divinitas, ita ut sint inexcusabiles
quia cum cognovissent deum non si
cut deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in co
gitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum dicentes enim
se esse sapientes stulti facti sunt et mutaverunt gloriam incorruptibi
lis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum
et quadrupedum et serpentium, propter quod tradidit illos deus in
desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant
corpora sua in semet ipsis, qui commutaverunt veritatem dei in men
dacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creato
ri, qui est benedictus in saecula amen. Propterea tradidit illos deus in passi
ones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum
in eum usum, qui est contra naturam, similiter autem et masculi relicto
naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi
in masculos turpidinem operantes et mercedem quam oportuit erroris
sui in semet ipsis recipientes, et sicut non probaverunt deum habere in notitia
tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant, quae non conveniunt
repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia