Vorschau

Kapitelverzeichnis


Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu
Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die
desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear
recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te
propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum
non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis
noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei
qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est

Virtuelle Bibliothek Würzburg

Virtuelle Bibliothek  > Libri Sancti Kiliani Digital  > M.p.th.f.69 - Epistolae Pauli