preview

cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem Dei
propositum maneret non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet mi
nori sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui quid ergo dicemus numquid in-
iquitas apud Deum absit Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et miser-
icordiam praestabo cuius miserebor igitur non volentis neque currentis sed mi-
serentis Dei dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam
in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra; ergo cuius vult
miseretur et quem vult indurat dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim
eius quis resistit o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei
qui se finxit quid me fecisti sic an non habet potestatem figulus luti ex eadem mas-
sa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam
quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit
in multa patientia vasa irae aptata in interitum ut ostenderet divitias gloriae
suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam quos et vocavit
nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus sicut in Osee dicit
vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam mise-
ricordiam consecutam et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabun
tur filii Dei vivi Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus fi
liorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient verbum enim
consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus su-
per terram et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis se-
men sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus
quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehende-
runt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est Israhel [vero] sectans
legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit quare quia non ex fide sed qua-
si ex operibus offenderunt in lapidem offensionis sicut scriptum est

Virtuelle Bibliothek Würzburg

Virtuelle Bibliothek  > Libri Sancti Kiliani Digital  > M.p.th.f.69 - Epistolae Pauli