Vorschau

Cl Epistule beati Pauli
Paulus ser
vus Christi Iesu,
vocatus apostolus, segregatus in evangelia Dei, quod ante
promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis de Filio suo, qui fac
tus est ex semine David secundum carnem, qui praedistinatus
est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resur
rectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri, per quem accepimus gratiam
et apostulatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro no
mine eius, in quibus estis et vos vocati Ihesu Christi, omnibus qui sunt
Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis, gratia vobis et pax a Deo Patre nostro
et Domino Ihesu Christo. Primum quidem gratias ago Deo meo per Ihesum Christum
pro omnibus vobis, quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo;
testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quod
sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis
obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam
in voluntate Dei veniendi ad vos; desidero enim videre vos, ut aliquid im
pertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos: id est, si
mul consulari in vobis per eam quae invicem est, fidem vestram
atque meam. Nolo autem vos ignorare fratres, quia saepe propo
sui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc, ut aliquem

Virtuelle Bibliothek Würzburg

Virtuelle Bibliothek  > Libri Sancti Kiliani Digital  > M.p.th.f.69 - Epistolae Pauli