Vorschau

tatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus
propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare
state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae
et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis
in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere
et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei
per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii
pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui
ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino
quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra
pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo
gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione


Kapitelverzeichnis

Virtuelle Bibliothek Würzburg

Virtuelle Bibliothek  > Libri Sancti Kiliani Digital  > M.p.th.f.69 - Epistolae Pauli