Vorschau

deum postulat pro sanctis scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum
his qui secundum propositum vocati sunt sancti nam quos praescivit et praede-
stinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fra-
tribus quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustifi-
cavit quos autem iustificavit illos et magnificavit quid ergo dicemus ad haec si Deus pro
nobis quis contra nos qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus
tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit quis accusa
bit adversus electos Dei Deus qui iustificatquis est qui condemnet Christus Iesus qui mor-
tuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro no-
bis quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia, an persecutio,
an fames, an nuditas, an periculum, an gladius, sicut scriptum est, quia propter
te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis sed in his omnibus
superamus propter eum qui dilexit nos certus sum enim quia neque mors ne
que vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque for
titudines neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos sepa
rare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro veritatem dico in Christo non men
tior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto quoniam tristitia est mihi
magna et continuus dolor cordi meo optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus
meis qui sunt cognati mei secundum carnem qui sunt Israhelitae quorum adoptio est fili-
orum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa quorum patres et ex qui-
bus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen
non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhelitae
neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen
id est non, qui filii carnis hii filii Dei, sed qui filii sunt, promissionis aestimantur in semine
promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit
Sarrae filius non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro

Virtuelle Bibliothek Würzburg

Virtuelle Bibliothek  > Libri Sancti Kiliani Digital  > M.p.th.f.69 - Epistolae Pauli